- DISTEGA
- DISTEGAaedificia sunt duo tecta seu contignationes habentia, Graece δίςτεγα, sicut τρίςτεγα, quae ternis contignationibus constabant: ςτέγη enim tectum est. Cuiusmodi διςτεγίας in scena quoque memorat Scalig. Poetic. l. 1. c. 21. Scenarum quoque facies auctae --- ac postea casae cum ceilis, posiremo ad magnificentiam auctae sunt proiectis et moenianis in Comoedia, in Tragoedia vero etiam praetoria. et palatia, regiae, turres. In regiis διςτεγίαι ετ διῆρες δωμάτιον: quamquam privatis quoque in aedibus invenimus διςτεγίας, e quibus πορνοβόσκοι et aniculae mulieres prospectabant, captantes negotiorum suorum occasiones.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.